FLORA
CAROLINIANA,
SECUNDUM
SYSTEMA VEGETABILIUM
PERILLUSTRIS LINNÆI DIGESTA;
CHARACTERES ESSENTIALES NATURALESVE
ET
DIFFERENTIAS VERAS
EXHIBENS;
CUM
EMENDATIONIBUS NUMBEROSIS:
DESCRIPTIONUM ANTEA EVULGATARUM:
ADUMBRATIONES STIRPIUM PLUS MILLE
CONTINENS:
NECNON,
GENERIBUS NOVIS NON PAUCIS,
SPECIEBUS PLURIMIS NOVISQ.
ORNATA.
AUCTORE THOMAS WALTER, AGRICOLA.
Hic segetes, illic veniunt felicius uvæ;
Arborei fœtus alibi atque injussa vireseunt
Gramina. VIRG. GEORGIC.
LONDINI:
Sumptibus J. FRASER:
Prostant venales apud J. WENMAN, in Vico vulgò dicto
Fleet-street.
M,DCC,LXXXVIII.
GULIELMO PITCAIRN,
M.D.R.S.S.
COLL. REG. MED. LOND. SOCIO
NECNON
NOSOCOMII SANCTI BARTH. THESAURARIO;
VIRO
SCIENTIA CLARO,
HUMANITATE ET BENEVOLENTIA
CLARIORI,
OPUSCULUM HOCCE
SACRUM ESSE VOLUIT
AUCTOR.

PRÆFATIO.

UBI inquisitiones botanicas primùm suscepit hujus compendii auctor, adjumenti nihil aderat præter quod Systema Naturæ, et Genera et Species Plantarum, perillustris Linnæi opera, præbebant. Nullos lustraverat hortos botanicos, unde plantarum auctoribus malè; descriptarum habitus memoriæ traderet atque recotgnosceret. Ergo si in incœptis esset perseverandum, ad fructificationis singularum specierum analysin se recipere necesse fuit. Ex observatione folùm characterum essentiallium et collatione plantarum congenerum, eruenda erant nomina generica specificaq. Hoc, rebus melius se habentibus, haud levidense foret opus; et difficultatibus à scriptorum botanicorum consuetudine quæ nova genera condere plus satis prohibet, ac conatibus insequentibus sub eodem genere conjugere plantas reverà norma dissimiles, ortis, magis arduum redditur.

Impedimenta talia dimovere; aliquid ad immortalis viri Systema illustrandum, conferre; necnon quædam, genera et species, antehac vel omnino incognita vel minus accurate adumbrata, scientiæ amatoribus annunciare; hujus opusculi propositum est.

Si nonnulli in compositionem subitaneam irrepserint errores; attamen quoad maximam operis partem, minimè; defuisse curam aut diligentiam, certò scit ipse et aliis fore manifestum sperat auctor. Plurimas quas defignavit plantas, suo in horto diu coluit. Ibi mutationes, quæ loco qut casu non rarò inducuntur, fallere desierunt; nec amplius varietates pro speciebus assumendi periculum est. Inde porro summa plantas in omni vegetationis gradu de anno in annum inspiciendi provenit occasio. Igitur si plantas antea sub eodem genere malè consociatas segregant; si quoque genera quædam instituit vel prorsus nova, vel quorum nulla sibi legenti unquam obvia suit descriptio, ne nimiùm ausum fuisse credatur, spes est.

Systematis Linnæi principia potiùs quàm verba observavit, et quoties hæc neglexit, illis eò magis consulere studuit. Quomodo enim perfectionem attingat res herbaria, nisi per indagationes eorum quibus contingit plantas inspicere in locis ubi sunt indigenæ. Nonne talium hominum minori quam par est diligentiæ ascribendus error, qui arborem illam Chinensem hactenùs Croton Sebiferum denominavit, quum generi Stillingiæ certò fit amandanda?

Notam dubietatis ad nomen genericum prnere, et differentias typis italicis indicare, sæpe contentus fuit.

Libertatem appellative assignandi paucis tantum concedendam sentit, quamobrem iis qui in hâc scientiâ meritò duces sunt, jus reliquit dicendi quænam sint nomina plantis nunc primùm descriptis.

Stirpes plus mille hoc opere comprehendi mirum fortasse videatur, quum cognitum fuerit vix non omnes collectas fuisse ex area non ampliore quæ linea bis duplicata quinquaginta millium passuum circumscribi potest. Etiam multæ adhuc latent, ut quotidie docet experientia. Gramina et plantæ classi Cryptogamiæ appertinentes, plerumq. intacta remanent. Præterea plures omittuntur arbores, frutices et herbæ, quorum fructificatio auctori nondum satis patuit.

CAROLINÆ MERIDIALIS, ad Ripas Fluvii Santee, 30 Dec. 1787.

ERRATA: Page 249, l. 12 from bottom, after cartilaginea place a comma. [Page] 253, l. 13 from bottom, for authorum, read auctorum. [Page] 256, l. 4 from bottom, for dentulatis, read denticulatis.
CLASSIS I. MONANDRIA. LINK
MONOGYNIA.
1.   CANNA. Corolla 6-partita: labio 2-partito revoluto. Calyx 3-phyllus. Fructus locularis inferus.
DIGYNIA.
2.   CINNA. Gramen. Calycis gluma 1-flora. Cor. gluma 2-valvis. Semen 1.
3.   CALLITRICHE. Calyx o. Cor. 2-petala. Capsula tetragona.
CLASSIS II. DIANDRIA. LINK
MONOGYNIA * Flores inferi, monopetali, regulares.
OLEA, Vide DIOECIA.
4.   CHIONANTHUS. Cor. 4-fida: laciniis longissimis.
5.   ANONYMOS. Cor. tubulosa. Cal. 6-phyllus inæqualis.
** Flores inferi, monopetali, irregulares.
6.   VERONICA. Cor. limbo 4-partito: lacinia inferiore angustiore.
7.   GRATIOLA. Cor. 4-fida, irregularis. Stam. 4 : 2 plerumque sterilia.
8.   ANONYMOS. Cor. 4-fida, irregularis. Capsula 1-locularis.
9.   DIANTHERA. Cor. ringens. Antherae 2 in singulo filamento. Stigma 2-partitum.
10.   PINGUICULA. Cor. ringens, calcarata. Cal. 5-fidus.
11.   UTRICULARIA. Cor. ringens, clacarata. Cal. 2-phyllus.
12.   CATALPA. Cor. ringens. Rudimenta 3 Staminum.
*** Flores inferi, monopetali, irregulares. Fructus gymnospermi.
VERBENA. Vide DIDYNAMIA.
13.   LYCOPUS. Cor. subæqualis. Stam. distantia.
14.   MONARDA. Cor. ringens: galea linerai obvolente genitalia.
15.   SALVIA. Cor. ringens. Cal. 2-labiatus. Filamenta plerumque transverse pedicellata.
16.   COLLINSONIA. Cor. subringens: labil capillari multifido.
DIGYNIA.
17.   ANTHOXANTHUM. Cal. gluma 1 flora, oblonga. Cor. gluma aristata.
CLASSIS III. TRIANDRIA. LINK
MONOGYNIA * Flores superi.
18.   MELOTHRIA. Cor. 5-fida tubulosa. Bacca 3-locularis.
19.   VALERIANA. Cor. 5-fida, basi gibba. Semen unicum.
20.   IRIS. Cor. 6-petaloidea: pet. alternis reflexis. Stigma petaloideum.
** Flores inferi.
21.   ANONYMOS. Cor. 6-petala. Stigma 1 simplex.
22.   COMMELINA. Cor. 6-petala: petalis 3s. 4 calyciformibus. Nectaria cruciata, petiolata.
23.   ANONYMOS. Cor. 3-fida. Cal. nullus. Capsula 1-locularis.
24.   XYRIS. Cor. 3-petala. Cal. 2 valvis. Caps. 3-locularis.
*** Flores graminei valvulis glumæ calycinæ.
25.   SCHOENUS. Cor. o. Cal. paleis fasciculat. Sem. subrotundum.
26.   CYPERUS. Cor. o. Cal. paleis distichis. Sem. nudum.
27.   SCIRPUS. Cor. o. Cal. paleis imbricatis. Sem. nudum.
28.   ERIOPHORUM. Cor. o Cal. paleis imbricatis. Sem. lanigerum.
DIGYNIA. * Flores uniflora, vagi.
29.   PANICUM. Cal. 3-valvis: tertio dorsali minore.
30.   CORNUCOPIÆ. Cal. 2-valvis. Cor. 1-valvis mucronata.
31.   ALOPECURUS. Cal. 2-valvis. Cor. 1-valvis apice aristis 3.
32.   ARISTIDA. Cal. 2-valvis. Cor. 1-valvis apice simplici.
33.   PHALARIS. Cal. 2-valvis: valvis carinatis, æqualibus, corollam includentibus.
34.   PASPALUM. Cal. 2-valvis: valvis subrotundis, æqualibus, figura Corollae.
35.   SYNTHERISMA. Cal. 2-valvis: valvis planis, interiore minore. Cor. 2-valvis, plana, lateribus subamplexante.
36.   DACTYLIS. Cal. 2-valvis: valva majore longiore compressa carinata.
37.   AGROSTIS. Cal. 2-valvis: valvis acutis Corolla brevioribus.
38.   STIPA. Cal. 2-valvis. Corolla arista terminali inarticulata.
** Flores biflori vagi.
39.   AIRA. Cal. 2-valvis. Cor. valvæ dissimiles. Flosculi absque Rudimento tertii.
40.   MELICA. Cal. 2-valvis. Rudimento tertii inter flosculos.
41.   CENCHRUS. Involucrum echinatum biflorum.
** Flores multiflori vagi.
42.   UNIOLA. Cal. multivalvis, carinatus.
43.   BRIZA. Cal. 2-valvis. Cor. cordata: valvis ventricosis.
44.   POA. Cal. 2-valvis. Cor. ovata: valvis acutiusculis.
45.   FESTUCA. Cal. 2-valvis. Cor. oblonga: valvis mucronatis.
46.   BROMUS. Cal. 2-valvis. Cor. oblonga: valvis sub apice aristatis.
47.   AVENA. Cal. 2-valvis. Cor. oblonga: valvis dorso arista contorta.
48.   ARUNDO. Cal. 2-valvis. Cor. oblonga, mutica, obtusa, lævis.
**** Flores multiflori insidentes Receptaculi elongati dentibus.
49.   HORDEUM. Gluma hexaphylla triflora.
50.   ELYMUS. Cal. lateralis multiflorus bivalvis binus.
51.   CYNOSURUS. Cal. 2-valvis, plerumque multiflorus. Receptaculum proprium unilaterale foliaceum.
TRIGYNIA. * Flores inferi.
52.   POLYCARPON. Cor. 5-petalis integris. Cal. 5-phyllus. Caps. 3-valvis.
53.   ERIOCAULON. Cor. 3-petala. Cal. composit. Sem. 1 coronatum corolla.
54.   LECHEA ? Cor. 3-fida. Cal. 2-phyllus. Caps. 3-cocca.
55.   MOLLUGO. Cor. nulla. Cal. 5-phyllus. Caps. 3-locularis
** Flores superi
56.   PROSERPINACA. Cor. o. Cal. 3-partitus, superus. Semen 1-triloculare.
CLASSIS IV. TETRANDRIA. LINK
MONOGYNIA. * Flores monopetali, monospermi, superi, agregati.
57.   ALLONIA. Cal. communis 1-phyllus, 3-florus; proprius nullus. Sem. nuda.
58.   CEPHALANTHUS. Cal. communis o, Recept. globosum, villosum. Sem. lanuginosa.
** Flores monopetali, monocarpi, inferi.
59.   CALLICARPA. Cor. tubulosa Cal. 4-fidus. Bacca 4-sperma.
60.   LYCIUM. Cor. infundibuliformis. Cal. 4-fidus. Bacca 2-locularis.
61.   PLANTAGO. Cor. refracta. Cal. 4-partitus. Caps. 2-locularis, circumscissa.
62.   POLYPREMUM. Cor. rotata. Cal. 4-phyllus. Caps. 2-locularis, emarginatua.
Flores monopetali, monocarpi, superi.
63.   MITCHELLA. Cor. 2. tubulosae. Cal. 4-dentatus. Bacca 4-sperma, biflora.
64.   HEDYOTIS. Cor. tubulosa. Cal. 4-partitus. Caps. didyma, polysperma, apice dehiscens.
65.   ANONYMOS. Cor. hypocrateriformis, tubo longo. Cal. 4-part. Caps. didyma, polysperma, apice dehiscens.
Flores monopetali, dicocci, superi, Stellatæ.
66.   RUBIA. Cor. campanulata. Fructus baccati.
67.   GALIUM. Cor. plana. Fructus subgloosi.
68.   DIODIA. Cor. tubulosa. Fructus tetragonus, coronatus, 2-valvis.
Flores tetrapetali, inferi.
69.   FRASERA. Pet. 4 intus barbata. Cal. 4-phyll. Siliqua. Sem. marg.
Flores tetrapetali, inferi.
70.   PTELEA. Pet. coriacea. Cal. 4-partitus. Drupa exsucca, compressa.
71.   AMMANNIA. Pet. nulla. Cal. tubulosus, 8-dentatus. Caps. 4-locularis.
Flores tetrapetali, superi.
72.   CORNUS. Cal. 4-dentatus, deciduus. Drupa nucleo 2-loculari.
73.   LUDWIGIA. Cal. 4-partitus. Caps. 4-locularis, tetragona.
DIGYNIA.
HAMAMELIS. Vide POLYGAMIA.
CUSCUTA. Vide PENTANDRIA.
TETRAGYNIA.
ILEX. Vide DIOECIA.
74.   POTAMOGETON. Semina 4-sessilia.
CLASSIS V. PENTANDRIA. LINK
MONOGYNIA. * Flores monopetali, inferi ,tetrasperimi. Asperifoliæ.
75.   HELIOTROPIUM. Cor. fauce nuda, hypocrateriformis. Sem. 4 acuminata.
76.   PULMONARIA. Cor. fauce nuda, infundibuliformis. Cal. prismaticus. Sem. mutica.
77.   LITHOSPERMUM. Cor. fauce nuda, infundibuliformis. Cal. 5-partitus. Sem. dura, nitida.
78.   ANONYMOS. Cor. hypocrateriformis, tubo lanuginoso basi prismatico. Sem. arcuata, acuminata.
* Flores monopetali, inferi, angiospermi.
79.   LYSIMACHIA. Caps. Receptaculo subbaccato, 1-locularis, 10-valvis Cor. rotata, Stigma obtusum.
80.   SPIGELIA ? Caps. didyma, mucronata. Cor. anguloso-infundib.
81.   CONVOLVULUS. Caps. 2-locul. 2-sperma. Cor. campanulata. Stigmata duo.
82.   DATURA. Caps. 2-locul. 4-valvis, echinata. Cor. infundib. Cal. deciduus.
83.   VERBASCUM. Caps.2-locularis. Cor. rotata. Stigma obtusum.Stam. declinata.
84.   CHIRONIA ? Caps. 2-locularis. Cor. tubo urceolato. Stigmata 2 spiraliter contorta.
85.   PHLOX. Caps.3-locularis. Cor. hypocrateriformis tubo curvo. Stigma 3-fidum.
86.   IPOMOEA. Caps. 3-locularis. Cor. infundibuliformis. Stigma capitatum.
87.   AZALEA ? Caps. 5-locularis. Cor. infundibuliformis. Stigma obtusum. Sem. compressa, marginata.
88.   ECHITES. Folliculi 2. recti. Cor. infundibulif. fauce nuda. Sem. papposa.
89.   AMSONIA. Follic. 2. erecti. Cor. infundibulif. fauce clausa. Sem. teretia, oblique truncata.
90.   ANONYMOS. Bignonia Sempervir. LIN. Capsulæ 2. cobærentes, apice et ab uno latere dehiscentes Cor. infundib. Stigma dichotomum.
91.   SOLANUM. Bacca 2-locularis. Antheræ biperforatæ.
92.   PHYSALIS. Bacca 2-locularis, calyce inflato. Antheræ approximatæ.
LYCIUM. Vide TETRANDRIA.
93.   SIDEROXYLON. Drupa. Cor. I0-fida, laciniis interioribus conniventibus.
* Flores monopetali, superi.
94.   SAMOLUS. Caps. 1-locul. apice 5-valvis. Cor. hypocraterif. Stigma capitatum.
95.   CAMPANULA. Caps. locul. perforata. Cor. campanulata. Stigma 3-fidum.
96.   LONICERA. Bacca 2-locul. subrotunda. Cor. tubulosa. Stigma capitatum.
*Flores pentapetali, inferi.
97.   RHAMNUS. Bacca. Cal. tubul. corollifer. Squamæ oris 5-convergentes.
98.   CEANOTHUS. Bacca trigona, 3-cocca. Cal. tubul. corollifer. Petala fornicata.
99.   EVONYMUS. Bacca capsularis, lobata. Cal. patens. Sem. baccato-arillata.
VITIS. Vide DIOECIA.
100.   HEDERA ? Bacca 2-locul. loculis dispermis. Pet. 5-oblonga, incurva.
101.   ITEA. Caps. 1-locul. 2-valvis. Cal. corollifer.
102.   ANONYMOS. Semen 1 calyce pappigero vestitum. Receptaculum commune nudum.
* Flores pentapetali, superi.
103.   CYRILLA. Caps. 2-locularis, polysperma. Stylus bifidus. Petala acuminata.
* Flores incompleti, inferi.
104.   ILLECEBRUM. Caps. 1-sper. 5-valvis. Cal. simplex, rudis.
DIGYNIA.
105.   VINCETOXICUM. Folliculi 2. cernui. Cor. recurvata. Nectarium corpus truncatum et stellata.
106.   ASCLEPIAS. Folliculi 2. sursum erecti. Cor. reflexa. Nectarium aruiculæ 5, et corpus truncatum.
107.   APOCYNUM ? Follic. 2. ? Cor. campanulata. Nectarium glandulæ 5. Setæ nullæ.
108.   ANONYMOS. Follic. 2. erecti, basi ventricosi apice acuti, distincti. corolla ventricosa, clausa.
109.   ANONYMOS. Caps. 1-locul.polysperma. Corolla campanulata. Nectariis staminiformibus.
110.   GENTIANA. Caps. 1-loc. 2-valvis. Cor. tubulosa, indeterminata.
111.   CUSCUTA. Caps. 2-locul. circumscissa. Cor. 5-fida, ovata. Cal. 5-fidus.
112.   HYDROLEA. Caps. 2-loc. 2-valvis. Cor. rotata.
113.   ANONYMOS. Nuces 2. Cor. tubulosa.
* Flores pentapetali, inferi.
114.   HEUCHERA. Caps. 2-loc. 2-rostrata. Cor. 5 petala, calyci inserta.
* Flores incompleti.
115.   SALSOLA. Sem. 1-cochleatum, tectum. Cal. 5-phyllus.
116.   CHENOPODIUM. Sem. 1. orbiculare. Cal. 5-phyllus; foliolis concavis.
117.   ULMUS. Bacca exsucca, compressa. Cal. 1-phyllus, emarcescens.
* Flores pentapetali, superi, dispermi. Umbellatæ. A. involucro universali partialique.
118.   ERYNGIUM. Flores capitati. Recept. paleaceum.
119.   HYDROCOTYLE. Fl. subumbellati, fertiles. Sem. compressa.
120.   SANICULA. Fl. subumbellati, abortivi. Sem. muricata.
121.   OENANTHE. Fl. radiata, abortivi radio. Invol. simplex. Sem. cornonata, sessilia.
122.   AMMI. Fl. floculosi, fertiles. Invol. pinnatum. Sem. gibba, lævia.
123.   DAUCUS. Fl. radiati, abortivi. Invol. pinnatum. Sem. hispida.
124.   SMYRNIUM. Fl. flosc. fertiles. Pet. cordata. Sem. angulis 3.
125.   SIUM. Fl. flosc. fertiles. Pet. cordata. Sem. subovata, striata.
126.   ANGELICA. Fl. flosc. abortivi. Pet. planiuscula. Sem. substriata.
B. Involucris partialibus; universali nullo s. parvo.
127.   APIUM. Fl. flosc. fertiles. Pet. inflexa. Invol.U. 1-phyl. laciniat. Sem. striata.
128.   FERULA. Fl. flosc. fertiles. Invol. o. Involucel. dimidiat. Fructus coronati striis utrinque 3.
129.   CICUTA. Fl. flosc. fertiles. Invol. caducum. Stigmata capitata.
TRIGYNIA. * Flores superi.
130.   VIBURNUM. Cor. 5-fida. Bacca 1-sperma.
131.   SAMBUCUS. Cor. 5-fida. Bacca 3-sperma.
* Flores inferi.
RHUS. Vide POLYGAMIA.
CASSINE. Vide DIOECIA.
132.   STAPHYLEA. Cor. 5-petala. Caps. 3-fida, inflata.
133.   ALSINE. Cor. 5-petala. Caps. 1-locularis. Cal. 5-phyllus. Pet. 2-fida.
134.   PHARNACEUM. Cal. 5-phyllus. Caps. 3-locularis.
PENTAGYNIA. * Flores superi.
135.   ARALIA. Cor. 5-petala. Bacca 5-sperma.
* Flores inferi.
136.   LINUM. Cor. 5-petala. Caps. I0-locularis, 2-sperma.
137.   DROSERA. Cor. 5-petala. Caps. 1-locul. apice dehiscens.
138.   STATICE. Cor. 5-partita. Sem. 1 calyce infundib. et capsula 5-fariam dehiscents vestitum.
CLASSIS VI. HEXANDRIA LINK
MONOGYNIA * Flores calyculati calyce crollaque instructi.
139.   CORYPHA. Cor. 3-partita. Cal. 3-phyll. inferus. Drupa.
140.   TILLANDSIA. Cor. 3-petala. Cal. 3-partitus. Caps. seminibus papposis.
141.   TRADESCANTIA. Cor. 3-petala. Cal. 3-phyllus, inferus. Filamenta barbarata.
142.   LYTHRUM. Cor. 6-petala. Cal. 12-dentat, corollifer.
143.   BERBERIS. Cor. 6-petala. Cal. 6-phyllus, inferus. Bacca 2-sperma.
* Flores spathacei, s. glumacei.
144.   PANCRATIUM. Cor. supera, 6-petala. Nectarium campanulat. Staminibus terminatum.
145.   AMARYLLIS. Cor. supera, 6-petala, campanulata. Stam. inæqualia.
146.   PONTEDERIA. Cor. supera, 6-fida, ringens.
147.   ALLIUM. Cor. infera, 6-petala. Pet. ovata, sessilia.
148.   HYPOXIS. Cor. supera, 6-petala. Spathæ glumaceæ.
* Flores nudi.
149.   AGAVE. Cor. supera, 6-fida, limbo erecto, filamentis brevior.
150.   ALETRIS. Cor. infera, 6-fida, rugosa.
151.   CONVALLARIA. Cor. infera, 6-fida. Bacca 3-sperma.
152.   ANONYMOS. Erytbronio affinis? Cor. infera, 6-petala, nutans. Caps. triangularis, angulis apice bifidis.
153.   LILIUM. Cor. infera, 6-petala. Pet. basi canaliculato-tubulosis.
154.   YUCCA. Cor. infera, 6-petala, patens, nutans. Stylus o. Caps. 3. coalitæ.
* Flores incompleti.
155.   ACORUS. Spadix multiflorus. Caps. 3-locularis.
156.   JUNCUS. Cal. 6-phyllus. Caps. 1-locularis.
TRIGYNIA * Flores inferi.
157.   MELANTHIUM. Cor. 6-petala, persistens. Caps. 3. coalitæ
158.   MEDEOLA. Cal. o. Cor. 6-petala. Bacca 3-cocca.
159.   TRILLIUM. Cal. 3-phyllus. Cor. 3-petala. Bacca 3-locularis.
160.   RUMEX. Cal. 3-phyllus. Cor. 3-petala. Sem. 1. triquetrum.
TETRAGYNIA.
161.   ANONYMOS. Cal. fistuloso-ligulatus. Sem. 4.
CLASSIS VII. HEPTANDRIA. LINK
MONOGYNIA
162.   ÆSCULUS. Cal. 5-dentatus. Cor. 5-petala, inæqualis. Caps. 3-locularis, 2-sperma.
CLASSIS VIII. OCTANDRIA. LINK
MONOGYNIA. * Flores completi.
163.   GAURA. Cor. 4-petala. Cal. 4-fidus, superus. Nux 4-sperma.
164.   OENOTHERA. Cor. 4-petala. Cal. 4-fidus, superus. Caps. 4-locularis. Antheræ lineares.
165.   RHEXIA. Cor. 4-petala. Cal. 4-fidus, medius. Caps. 4-locularis, urceolata.
VACCINIUM. Vide DECANDRIA.
* Flores incompleti.
166.   DIRCA. Cal. elimbis, corollinus, inæqualis. Stam. exserta.
DIGYNIA.
167.   AGRIMONIA. Cor. 5-petala. Cal. 5-fidus. Sem. 1.
TRIGYNIA.
168.   POLYGONUM. Cor. o. Cal. 5-partitus. Sem. 1. nudum.
CLASSIS IX. ENNEANDRIA. LINK
MONOGYNIA.
169.   LAURUS. Cal. o. Cor. 6-petala calycina. Bacca 1-sperma. Nectarii glandulæ 2-setæ.
CLASSIS X. DECANDRIA.
MONOGYNIA. * Flores polypetali irregulares.
170.   SOPHORA ? Cor. papilion: vexillo brevi. Nectarium, glandula styliformis sub germine. Legum. breve, turgidum.
171.   CERCIS. Cor. papilion: alis vexilliformibus. Nectar. glandula styliformis sub germine. Legum. oblong. compressum.
172.   CASSIA. Cor. inæqualis. Anth. rostratæ, inæquales. Legum. isthmis interceptum.
* Flores polypetali æqualis.
173.   MONOTROPA. Cal. corollinus, basi gibbus. Nectar. cornua I0. basi pericapii affixa. Caps. 5-loc. polysperma.
174.   CLETHRA. Pistilli stigmata tria. Caps. 3-locul. polysperma.
175.   PYROLA ? Antheræ sursum bicornes. Stylus o. Stigma capitatum. Caps. 5-locul. polysperma.
176.   ANONYMOS. Cal. I0-dentatus. Cor. 5-petala, unguiculata, longa. Caps. 3-locularis, 3-valvis.
* Flores monopetali æquales.
177.   ANDROMEDA. Cor. campanulata, rotundata. Caps. 5-locularis.
178.   KALMIA. Cor. limbo subtus 5-corniculato. Caps. 5-locularis.
179.   EPIGÆA. Cal. extern. 3-phyllus; intern. 5-phyllus. Caps. 5-locularis.
180.   VACCINIUM. Cor. 1-petala, campanulata, supera. Anth. dorso bi-aristatæ. Bacca 5-locularis.
181.   ANONYMOS. Vaccinio affinis. Cor. subovata, supera. Anth. absque aristis. Bacca 5-locularis.
182.   STYRAX. Cor. infundibulif. vix cohærens. Drupa 1. s. 2. sperma.
DIGYNIA.
183.   CHRYSOSPLENIUM? Cal. 3-partitus. Cor. 3-partita. Caps. 2-rostris, 1-locularis.
HYDRANGEA. Vide POLYGAMIA.
184.   DIANTHUS. Cor. 5-petala. Cal. tubulosus, basi squamosus. Caps. 1-locul, oblonga.
TRIGYNIA.
185.   ARENARIA. Caps. 1-locularis. Pet. integra, patentia.
186.   STELLARIA. Caps. 1-locularis. Pet. bipartita, patentia.
187.   CUCUBALUS. Caps. 3-locularis. Pet. bifida fauce nuda.
188.   SILENE. Caps. 3-locularis. Pet. fauce coronata.
PENTAGYNIA.
189.   PENTHORUM. Caps. 5-loba. Cor. o.
190.   SPERGULA. Caps. 1-locul. Pet. integra. Cal. 5-phyllus.
191.   CERASTIUM. Caps. 1-locul. Pet. 2-fida. Cal. 5 phyllus.
192.   OXALIS. Caps. 3-locularis,angulata. Cor. basi subcohærens. Stam. subcohærentia.
DECAGYNIA.
193.   PHYTOLACCA. Cal. 5 phyllus, corollinus. Cor. nulla. Bacca. I0-cocca.
CLASSIS XI. DODECANDRIA.
MONOGYNIA.
194.   ASARUM. Cor. o. Cal. 3-fidus, superus. Caps. 6-locularis.
195.   HALESIA. Cor. sub-4-fida. Cal. 4-dentatus, superus. Peric.4-spermum, 4-angulatum.
196.   PORTULACA. Cor. 5-petala. Cal. 2-fidus, inferus. Caps.1-locularis, circumscissa.
197.   DIONÆA. Cor.5-petala. Cal. 5-phyllus, inferus. Caps. 1-locularis, 12-sperma.
LYTHRUM. Vide HEXANDRIA.
DIGYNIA.
AGRIMONIA. Vide OCTANDRIA.
TRIGYNIA.
198.   EUPHORBIA. Cor. petalis peltatis. Cal. ventricosus. Caps. 3-cocca.
CLASSIS XII. ICOSANDRIA.
MONOGYNIA.
199.   CACTUS. Cal. superus, 1-phyllus. Cor. multifida. Pomum 1-loculare, polyspermum.
200.   PHILADELPHUS. Cal. superus, 4-partitus. Cor. 4-petala. Caps. 4-locularis, polysperma.
201.   PRUNUS. Cal. inferus, 5 fidus. Cor. 5-petala. Drupa nucleo integro.
DIGYNIA.
202.   CRATÆGUS. Cal. superus, 5-fidus. Cor. 5-petala. Bacca 2-sperma.
PENTAGYNIA.
203.   MESPILUS. Cal. superus, 5-fidus. Cor. 5-petala. Bacca 5 s. I0-sperma.
204.   PYRUS. Cal.superus, 5 fidus. Cor. 5-petala. Pomum 5-loculare, polyspermum.
POLYGYNIA.
205.   ROSA. Cal. 5-fidus. Cor. 5-petala. Cal. baccatus, polyspermus.
206.   RUBUS. Cal. 5-fidus. Cor. 5-petala. Bacca composita.
207.   FRAGARIA. Cal. I0-fidus. Cor. 5-petala. Sem. plurima supra recept. baccatum, decidua.
208.   POTENTILLA. Cal. I0-fidus. Cor. 5-petala. Sem. plurima mutica.
209.   GEUM. Cal. I0-fidus. Cor. 5-petala. Sem. plurima arista uncinata.
210.   CALYCANTHUS. Cal. urceolatus, squamosus, corollinus. Sem. caudata calyce succulento.
CLASSIS XIII. POLYANDRIA.
MONOGYNIA. * Tetrapetali.
211.   ACTÆA. Cal.o. Cor.4 ad 7 petala. Bacca 1-locularis. Sem. semi-orbiculatat.
* Pentapetali.
212.   CISTUS. Caps. subrotunda. Cal. 5-phylli foliolo 2-minora.
213.   SARRACENIA. Caps. 5-locularis. Stigma clypeatum. Cal. exter. 3-phyll. super. 5-phyllus.
214.   TILIA. Caps. 5-loc. coriacea, 1-sperma, Cal. deciduus. Stipulæ floriferæ.
* Hexapetali.
215.   ARGEMONE. Cal. 3-phyllus. Caps. 1-locul. semivalvis.
* Octopetali.
216.   SANGUINARIA. Cal. 2-phyllus. Caps. 2-valvis, polysperma.
* Enneapetali.
217.   PODOPHYLLUM. Cal. 3-phyllus. Bacca 1-locularis, coronata.
218.   FORSYTHIA. Cal. 9-phyllus. Caps. 1-locularis, polysperma, turbinatus, stigmate coronata.
*Polypetali.
219.   NYMPHÆA. Cal. magnus. Peric. multiloculare, corticosum, dimidiatum.
TRIGYNIA.
220.   DELPHINIUM. Cal. nullus. Cor. 6-petala, supremo cornuto. Nectar. 2-phyllum, sessile.
PENTAGYNIA.
221.   AQULEGIA. Cal. nullus. Cor. 6-petala. Nectaria 5 inferne cornuta.
POLYGYNIA.
222.   HYDRASTIS. Cal. 3-phyllus. Cor. 3-petala. Bacca composita acinis 1-spermis.
223.   CLEMATIS. Cal. nullus. Cor. 4-petala, subcoriacea. Sem. plurima aristata.
224.   THALICTRUM. Cal. nullus. Cor. 5-petala. Sem. plurima, submutica, nuda.
225.   ANEMONE. Cal. nullus. Cor. 6-petala. Sem. plurima, lanata.
226.   ANNONA. Cal. 3-phyllus. Cor. 6-petala. Baccæ 3 ad 9, polyspermæ cortice glabro.
227.   LIRIODENDRUM. Cal. 3-phyllus. Cor. 6-petala. Sem. plurima, lanceolata, imbricata.
228.   MAGNOLIA. Cal. 3-phyllus. Cor. 9-petala. Caps. glomeratæ, 2-valves. Sem. pendula.
229.   RANUNCULUS. Cal. 5-phyllus. Cor. 5-petala. Sem. plurima. Petala ungue nectarifero.
CLASSIS XIV. DIDYNAMIA.
GYMNOSPERMIA. *Calyce supero.
230.   ANONYMOS. Cal. 2-phyllus, superus. Sem. 2 infera.
*Calyces subquinquefida.
231.   MENTHA. Filamenta distantia, recta. Cor. subæqualis.
232.   TEUCRIUM. Corollæ lab. superius nullum, sed bipartitum.
233.   LAMIUM. Corollæ lab. inferius utrinque dente setaceo.
234.   STACHYS. Corollæ lab. inferius lateribus reflexum. Stam. deflorata ad latera deflexa.
235.   NEPETA. Corollæ lab. inferius crenatum. Faux margine reflexo.
236.   VERBENA. Corollæ fauce villis clausa.
* Calyces trifida.
237.   THYMBRA ? Corollæ lab. superius nutans. Anth globosæ, bilobæ, barbatæ.
* Calyces bilabiati.
238.   SCUTELLARIA. Calyx fructiferus, operculatus.
239.   PRUNELLA. Filamenta omnia apice bifurca.
240.   ANONYMOS. Glandula inter lacinias stigmatis.
241.   TRICHOSTEMA. Filamenta longissima.
242.   CLINOPODIUM. Involucrum calyces colligens. Stigma simplex acutum?
243.   ORIGANUM. Involucrum calyces colligens. Stigma bifidum acutum?
244.   PRASIUM? Glandula arcuata receptaculo affixa.
245.   PHRYMA. Semen unicum.
ANGIOSPERMIA. * Calyces bifidi.
246.   OBOLARIA. Caps. 1-locularis. Cor. campanulata, 4-fida. Filamenta ex divisuris corollæ.
247.   OROBANCHE. Caps. 1-locularis. Cor. tubulosa, subæqualis, 4-fida. Glandula sub basi germinis.
248.   BARTSIA. Caps. 2-locularis. Cor. personata. Cal. coloratior.
* Calyces quadrifidi.
249.   SCHWALBEA. Caps. 2-locularis. Cor. personata. Calycis lacin. superiores sensim minores. Sem. numberosissima, acerosa.
* Calyces quinquifida.
250.   ANONYMOS. Caps. oblongo-conica, a locularis. Anth. sagittatæ. Rudiment. 5ti filamenti. Stigma bivalve.
251.   BIGNONIA. Caps. 2-locularis. Cor. campanulata. Rudiment. 5ti filamenti. Sem. alata, imbricata.
252.   BUCHNERA. Caps. 2-locularis. Cor. hypocrateriformis. Limbi laciniis obcordatis æqualibus.
253.   ANTIRRHINUM. Caps.2-locularis. Cor. personata subtus nectario prominente.
254.   ANONYMOS. Gerardia LIN. Caps. 2-locul. apice dehiscens. Sem. plurima. Cor. hypocrateriformis, inæqualis. Antheræ basi aristatæ.
255.   ANONYMOS. Caps. 2-locul. apice dehiscens. Cor. campanulata, inæqualis. Antheræ læves, oblongæ.
256.   PEDICULARIS. Caps. 2-locul. Cor. personata. Sem. tunicata. Calyces angulati.
257.   MIMULUS. Caps. 2-locularis. Cor. personata. Cal. prismaticus.
258.   CHELONE. Caps. 2-locularis. Cor. personata, inflata, clausa. Rudimentum filamenti quinti.
CLASSIS XVI. MONODELPHIA.
PENTANDRIA.
266.   WALTHERIA ? 3 ad 5-gyna. Caps. 1-locul. Sem. 9 ad 15.
DECANDRIA.
267.   GERANIUM. Monogyna. Caps. 5-cocca, rostrata.
POLYANDRIA.
268.   STEWARTIA. Pentagyna. Cal. simplex, patens. Caps. 4 s. 5-locularis, 1 s. 2-sperma.
269.   SIDA. Submonogyna. Cal. simplex, angulatus. Caps. 5-locularis, 1-sperma.
270.   MALVA. Polygyna. Cal. exter. 3-phyllus. Arilli 1-spermi, verticillati, plures.
271.   MALOPE. Polygyna. Cal. exter. 3-phyllus. Arilli 1-spermi, conglomerati.
272.   HIBISCUS. Monogyna. Cal.exter.8-fidus, Caps. loculis polyspermis, coadunatis.
273.   GORDONIA. Monogyna. Cal. simplex, patens. Caps.5-locularis. Sem. alata.
CLASSIS XVII. DIADELPHIA.
OCTANDRIA.
274.   POLYGALA. Cal. 2 laciniæ alæformes. Cor. vexillum cylindricum. Stam. connexa. Caps. obcordata, 2-locularis.
DECANDRIA. * Stamina omnia connexa.
275.   AMORPHA. Alæ carinaque nullæ.
276.   ERYTHRINA. Vexillum longissimum, angustum. Alæ carinaque brevissimæ. Cal. poro mellifero.
277.   LUPINUS. Antheræ alternæ oblongæ, alternæ rotundæ. Legum. coricaceum, subcompressum.
278.   ANONYMOS. Lupino affinis. Anth. alt. ablong. alt rotundæ. Legum. turgidum.
279.   ANONYMOS. Anth. alt. oblon. alt. rotundæ. Legum. articulis 1-spermis, echinatis.
280.   ARACHIS. Anth. alt. oblong. alt. rotundæ. Cal.fistulosus. Corolla supera.
* Stigma pubescens (nec priorum notæ).
281.   PHASEOLUS. Carina stylusque spirales.
282.   VICIA. Stylus sub stigmate barbatus.
* Legumen subbiloculare (nec priorum).
283.   ASTRAGALUS. Legum. subbiloculare (dissepimento suturæ inferiori non affixo) rotundatum.
* Legumina submonosperma (nec priorum).
284.   TRIFOLIUM. Legum. vix calyce longius, 1 ad 4-spermum. Flores subcapitati.
* Legumina subarticulatum.
285.   HEDYSARUM. Legum. articulis angulatis, compressis. Carina obtusissima.
* Legumen spirale.
286.   MEDICAGO. Legum. spirale, membraneo-compressum. Pistillum carinam deflectens.
* Legumen uniloculare polyspermum (nec priorum).
287.   GLYCINE. Carina vexillum reflectens. Stylus spiralis.
288.   ANONYMOS. Glycine frutescens. LIN. Vexillum basi callosum. Legum. coriaceum.
289.   CLITORIA. Vexillum amplum alas obtegens. Cor. resupinata.
290.   ROBINIA. Vexillum reflexo-patens, subrotundum.
291.   INDIGOFERA. Carina utrinque denticulo. Sem. 2-hilata.
292.   ERVUM ? Cal. 4-partitus: lacinia inferiore duplo longiore. Carina basi bifida. Legum. oblong. compressum.
293.   GALEGA ? Legum. oblong. compress. platum (nec exaratum striis) acuminatum.
294.   ANONYMOS. Cor. tubulata, petalis subæqualibus. Legum. elipticum compressum.
CLASSIS XVIII. POLYADELPHIA.
POLYANDRIA.
295.   HOPEA. Cal. 5-fidus, superus. Cor. 5-petala. Caps. semivestita calyce baccato.
296.   HYPERICUM. Cal. 5-partitus, inferus. Cor. 5-petala. Stili 1, 3, s. 5. Caps. locularis.
297.   ASCYRUM. Cal. 2-phyllus, inferus. Cor. 4-petala. Styli 2. Caps. 2-valvis.
CLASSIS XIX. SYNGENESIA.
POLYGAMIA ÆQUALIS. * Corollis ligulatis omnibus.
298.   LEONTODON. Recept. nudum. Pappus plumosus. Cal. imbricatus, squamis laxis.
299.   SONCHUS. Recept. nudum. Pappus pilosus. Cal. imbricatus gibbus.
300.   PRENANTHES. Recept. nudum. Pappus pilosus. Cal. calyculat. sub 5-florus. Flos nutans.
301.   LACTUCA. Recept. nudum. Pappus pilosus. Cal. imbricat. margine scarioso.
302.   HIERACIUM. Recept. nudum. Pappus pilosus. Cal. imbricat. ovat. basi calyculatus.
303.   HYOSERIS. Recept. nudum. Pappus margo 5-partitus. Cal. subæqualis.
* Capitati.
304.   CARTHAMUS. Cal. squamis squarrosus latis aculeatis. Sem. nuda. Recept. paleaceum.
305.   CARDUUS. Cal. squamis spinosis ventricosus. Recept. pilosum.
* Discoidei.
306.   ETHULIA. Recept. nudum. Pappus calyculus persistens. Cal. æqualis.
307.   CACALIA. Recept. nudum. Pappus pilosus. Cal. 5-phyllus, oblongus, subcaliculatus.
308.   CHRYSOCOMA. Recept. nudum. Pappus pilosus coloratus. Cal. imbricat. squamis acuminatus. Pistilla brevia.
309.   ANONYMOS. Recept. nudum. Pappus pilosus coloratus. Cal. imbricatus squamis fubulatis. Pist. longa.
310.   EUPATORIUM. Recept. nudum. Pappus plumosus. Cal. imbricatus squamis subulatis. Pist. longa.
311.   CALEA. Recept. paleaceum. Pappus pilosus. Cal. imbricatus.
312.   ATHANASIA. Recept. paleaceum. Pappus subpaleaceus. Cal. imbricatus, campanulatus.
313.   BIDENS. Recept. paleaceum. Pappus aristatus. Cal. imbricatus.
314.   STÆHELINA. Recept. paleaceum. Pappus plumosus calyces apice colorati.
315.   PTERONIA. Recept. paleis in ambitu setaceis. Papp. subplumosus. Cal. imbricatus, squarrosus. Pistilla longa.
POLYGAMIA SUPERFLUA. * Discoidei.
316.   BACCHARIS. Recept. nudum. Pappus pilosus. Cor. semineæ hermaphroditis mixtæ.
317.   GNAPHALIUM. Recept. nudum. Pappus plumosus. Cal. scariosus squamis concavis.
* Semiflosculosi.
318.   PERDICIUM. Recept. nudum. Pappus pilosus. Cor. 3-fidæ: exteriore majore 3-loba.
* Radiati.
319.   CONYZA. Recept. nudum. Pappus pilosus. Squamæ apice reflexæ.
320.   CHRYSANTHEMUM. Recept. nudum. Pappus nullus. Cal. squamis intimis membranaceis.
321.   DORONICUM. Recept. nudum. Pappus pilosus. Pappus [sic] radii nullus.
322.   ERIGERON. Recept. nudum. Pappus pilosus. Cor. radii capillares.
323.   SOLIDAGO. Recept. nudum. Pappus pilosus. Cor. radii subseni, remoti.
324.   CINERARIA. Recept. nudum. Pappus pilosus. Cal. æqualis, simplex.
325.   SENECIO. Recept. nudum. Pappus pilosus. Cal. squamis apice sphacelatis.
326.   ASTER. Recept. nudum. Pappus pilosus. Cal. subsquarrosus.
327.   HELENIUM. Recept. seminudum, conicum. Pappus 5-aristatus. Cal. multipartitus. Radiis corollæ 3-fidis.
328.   LEYSERA. Recept. semipaleaceum. Pappus plumosus. Cal. scariosus.
329.   ANTHEMIS. Recept. paleaceum, conicum. Pappus o. Cal. scariosus.
330.   BUPHTHALMUM. Recept. paleaceum. Pappus marginatus. Stigma hermaphrodit. simplex.
331.   AMELLUS? Recept. setaceo-paleaceum. Papp. calyculus pilosus. Cal. simplex 10-phyllus.
332.   VERBESINA. Recept. paleaceum. Pappus aristatus. Flosculi radii circiter 5.
POLYGAMIA FRUSTRANEA.
333.   CENTAUREA. Recept. setosum. Pappus pilosus. Radius corollæ tubulosus.
334.   RUDBECKIA. Recept. paleaceum. Pappus marginatus. Cal. serie duplici.
335.   COREOPSIS. Recept. paleaceum. Pappus aristatus. Cal. calyculatus.
336.   HELIANTHUS. Recept. paleaceum. Pappus obsoletus. Cal. imbricatus.
POLYGAMIA NECESSARIA.
337.   ARCTOTIS? Recept. paleaceum. Pappus nullus. Sem. villosa. Cal. simplex, 5-phyllus.
338.   POLYMNIA. Recept. paleaceum. Pappus nullus. Cal. 4 s. 5-phyllus.
339.   SILPHIUM. Recept. paleaceum. Pappus biaristatus. Cal. squarrosus.
340.   CHRYSOGONUM. Recept. paleaceum. Pappus 3-sristatus. Sem. calyculis propriis.
POLYGAMIA SEGREGATA.
341.   ELEPHANTOPUS. Perianth. 4-florum. Pappus setosus. Polyg. æqualis.
MONOGAMIA.
342.   LOBELIA. Cal. 5-dentatus. Cor. 1-petala, irregularis. Caps. infera, 2-locularis.
343.   VIOLA. Cal. 5-phyllus. Cor. 5-petala, irregularis. Caps. supera, 3-valvis.
344.   IMPATIENS. Cal. 2-phyllus. Cor. 5-petala, irregularis. Caps. supera, 5-valvis.
345.   SISYRINCHIUM. Cal. nullus. Cor. 6-petala. Filamenta coalita obvolventia stylum.
CLASSIS XX. GYNANDRIA.
DIANDRIA.
346.   ORCHIS. Nectarium corniculatum.
347.   ORPHRYS. Nectarium subcarinatum.
348.   LIMODORUM? Nectarium concavum, integrum.
349.   CYPRIPEDIUM. Nectarium inflato-ventricosum.
350.   ARETHUSA. Nectarium concavum sub-3-partitum.
PENTANDRIA.
351.   PASSIFLORA. 3-gyn. Cal. 5-partitus. Cor. 5-petala. Bacca pedicellata.
HEXANDRIA.
352.   ARISTOLOCHIA. 6-gyn. Cal. nullus. Cor. 1-petala. Caps. 6-locularis.
353.   CLEOME. 1-gyn. Cal. 4-phyllus. Cor. 4-petala. Siliqua.
POLYANDRIA.
354.   POTHOS. Spatha. Cal. nullus. Cor. 4-petala. Bacca 1-sperma.
355.   ARUM. Spatha. Cal. nullus. Cor. nulla. Stam. supra pistilla.
CLASSIS XXI. MONOECIA.
MONANDRIA.
356.   ZANNICHELLIA. G   Cal. nullus. Cor. nulla. E   Cal. 1-phyllus. Cor. nulla. Pist. 4. Sem. 4.
DIANDRIA.
357.   LEMNA. G   Cal. 1-phyllus. Cor. nulla. E   Cal. 1-phyllus, Cor. nulla. Styl. 1. Caps. 1-locularis.
TRIANDRIA.
358.   COIX. G   Glum. 2-flora. Glum. 2-valvis. E   Glum. 2-flora. Gl. 2-valvis. Styl. 2-fidus. Semen 1, tectum nuce.
359.   CAREX. G   Ament. 1-florum. Cor. nulla. E   Ament. 1-florum. Cor. nulla. Styl. 1. Sem. 1, tunicatum.
360.   TYPHA. G   Cal. 3-phyllus. Cor. nulla. E   Cal. capillaris. Cor.o. Style. 1. Sem. 1. pappigerum.
361.   PHYLLANTHUS. G   Cal. 3-partitus. Cor. nulla. E   Cal. 3-partitus. Cor.o Styl.3. Caps. 3-locularis, 2-cocca.
362.   TRAGIA. G   Cal. 3-partitus. Cor. nulla. E   Cal. 5-partitus. Cor.o. Styl. 3-fid. Caps. 3-cocca.
363.   ANONYMOS. G   Cal. 4-phyllus. Cor. nulla. E   Cal. 4-phyllus. Cor.o. Styli 2. Sem. 1, ovatum, squarrosum.
TETRANDRIA.
364.   URTICA. G   Cal. 4-phyllus. Cor. nulla. Nect. cyathiforme. E   Cal. 2-valvis. Cor.o. Stig. villos. Sem. 1, ovatum.
MORUS. Vide DIOECIA.
365.   BETULA. G   Ament. 3-florum. Cor. 4-partita. E   Ament. 2-florum. Cor.o. Styli 2. Sem. 1, ovatum.
PENTANDRIA.
366.   XANTHIUM. G   Cal. comm. polyph. Cor. 5-fida. E   Cal. nullus. Cor.o. Styli 2. Drupa 2-locularis.
367.   AMBROSIA. G   Cal. comm. 1-phyllum. Cor. 5-fida. E   Cal. 1-flor. 2-phyll. Cor.o. Styl. 1. Nux 5-dentata.
368.   IVA. G   Cal. comm. varius. Coroll. disci infundibulif. E   Cal. idem mari. Cor. radii null. Styli 2. Sem. 1, obtusum.
369.   AMARANTHUS. G   Cal.propr. 5-phyll. Cor. nulla. Stam. 5. E   Cal. propr. 5-phyll. Cor.o. Styli 3. Caps. circumscissa.
HEXANDRIA.
370.   ZIZANIA. G   Cal. gluma nulla. Cor. gluma 2-valvis. E   Cal. gluma nulla. Cor. gl. 2-valvis. Styli 2. Sem. 1, corolla circumscissa.
POLYANDRIA (plura quam 7).
371.   SAGITTARIA. G   Cal. 3-phyllus. Cor. 3-petala. Stam 6 ad 18. E   Cal. 3-phyllus. Cor. 3-petala. Sem. numerosa.
372.   FAGUS. G   Cal. 5-fidus. Cor. nulla. Stam. 12 circiter. E   Cal. 4-fidus. Cor. o. Styli 3. Caps. 2-sperma.
373.   QUERCUS. G   Cal. 5-fidus. Cor. nulla. Stam 10 circiter. E   Cal. integer. Cor.o. Styli 5. Nux coriacea.
374.   JUGLANS. G   Ament. imbricat. Cor. 6-partita. Stam. 18 circiter. E   Cal. 4-fidus. Cor. 4-petala. Styli 2. Drupa coriacea.
375.   CORYLUS. G   Ament. imbricat. Cor. nulla. Stam. 8. E   Cal. 2-phyllus. Cor. o. Styli 2. Nux nuda.
376.   CARPINUS. G   Ament. imbricat. Cor.o. Stam. 10. E   Cal. 6-fidus. Cor. o. Pist. 2. Nux nuda.
377.   PLATANUS. G   Ament. globos. Cor. obsoleta. Antheræ circumnatæ. E   Ament. globos. Cor.5-petala. Styl. 1. Sem. 1, papposum.
378.   LIQUIDAMBAR. G   Cal. 4-phyllus. Cor. nulla. Stam. plurima. E   Cal. 4-phyllus. Cor.o. Styli 2. Caps. polysperma.
MONADELPHIA.
379.   PINUS. G   Cal. 4-phyllus. Cor. nulla. Stam. plurima. E   Ament. strobilac. Cor.o. Pist. 2. Nuces 2, alatæ.
380.   CUPRESSUS. G   Amentum. Cor. nulla. Antheræ 4, sessiles. E   Amentum strobilac. Cor. o. Stigm. 2. Nux angulata.
381.   THUJA. G   Amentum. Cor. nulla. Anteræ 4. E   Ament. strobilac. Cor. o. Pist. 2. Nux ovata, nuda.
382.   ACALYPHA. G   Cal. 4-phyllus. Cor. nulla. Stam. 12 circiter. E   Cal.3-phyllus. Cor.o. Styli 3. Caps.3-cocca.
383.   CROTON. G   Cal.5-phyllus. Cor. 5-petala. Stam. 15. E   Cal. 5-phyllus. Cor.o. Styli 3. Caps. 3-cocca.
384.   JATROPHA. G   Cal. nullus. Cor.5-fida. Stam. 10. E   Cal. nullus. Cor. 5-petala. Styli 3. Caps. 3-cocca.
385.   STILLINGIA. G   Cal. multiflorus. Cor. 1-petala. Stam. 2. E   Cal. uniflorus. Cor. . . . Styl. 3-fidus. Germen tricoccum.
SYNGENESIA.
386.   CUCUMIS. G   Cal. 5-dentatus. Cor. 5-fida. Filam.3. E   Cal. 5-dentatus. Cor. 5-fida. Styl. 3-fidus. Pomum. Sem. argutis.
CLASSIS XXII. DIOECIA.
DIANDRIA.
387.   OLEA. G   Cal. 4-fidus. Cor. 4-partita. E   Cal. 4-fidus. Cor. 4-partita. Pist. 1. Drupa globosa, 1-sperma.
TRIANDRIA.
388.   VISCUM. G   Cal. 3-partitus. Cor. nulla. E   Cal. 3-phyllus. Cor. o. Stigma obtusum. Bacca 1-sperma, infera.
TETRANDRIA.
389.   MORUS. G   Cal. 4-partitus. Cor. nulla. E   Cal. 4-phyllus. Cor. nulla. Styli 2. Sem. 1, baccatum.
390.   ILEX. G   Cal. 4-dentatus. Cor. 4-partita. E   Cal. 4-dentatus. Cor. 4-part. Stig. sub 4. Bacca 4-sperma.
391.   MYRICA. G   Ament. squama. Cor. nulla. E   Ament. squama. Cor. o. Styli 2. Bacca 1-sperma.
PENTANDRIA.
392.   CASSINE. G   Cal. 5-partitus. Cor. 5-petala. E   Cal. 5-part. Cor. 5-pet. Stigm. sub 3. Bacca 5 sperma.
393.   VITIS. G   Cal. 5-dentatus. Cor. 5-petala apice cohærentia. E   Cal. 5-dentatus. Cor. 5-petala. Styl. 1. Bacca 2-locularis, 2-sperma.
394.   ZANTHOXYLON. G   Cal. 5-partitus. Cor. 5-petala. E   Cal. 5-partitus. Cor. 5-pet. Pist. 2. Baccæ 2, coalitæ, 1-spermæ.
395.   SALIX. G   Ament. squama. Cor. nulla. E   Ament. squama. Cor. o. Stigm. 2. Caps. 2-valvis. Sem. papposa.
HEXANDRIA
396.   SMILAX. G   Cal. 6-phyllus. Cor. nulla. E   Cal. 6-phyllus. Cor.o. Styli 3. Bacca supera 1, 2, s. 3 sperma.
397.   ANONYMOS. Dioscoreæ affinis. G   Squamæ 2. Corolla 6-partita. E   Squamæ 2. Cor. supera 6-part. Styli 3. Stigm. 3-fida. Caps. magna, infera, loculis 3 alatis, 2-spermis.
398.   RAJANIA. G   Cal. 6-phyllus. Cor. nulla. E   Cal. 5-phyllus. Cor.o. Styli 3. Sem. inferum ala aurita.
399.   PRINOS. G   Cal. 6-fidus. Cor. 6-partita. E   Cal. 6-fidus. Cor. 6-part. Stigm. sub 6. Bacca 6-sperma.
400.   MENISPERMUM. G   Cal. 3-phyllus. Cor. 3-petala. Nectar. squamæ 6. E   Cal. 3-phyllus. Cor. 3-pet. Nectar. squamæ 6. Drupæ 6. nuce lunaulata.
OCTANDRIA.
401.   POPULUS. G   Ament. lacerum. Cor.o. Nect. ovat. Stam. 8-16. E   Ament. lacerum. Cor.o. Stig. 4-fid. Caps. 2-valvis. Sem. papposa.
POLYANDRIA.
CIMICIFUGA. Vide ACTÆA.
MONADELPHIA.
402.   JUNIPERUS. G   Ament. Cor. nulla. Stam. 3. E   Cal. 3-partitus. Cor. 3-petala. Styli 3. Bacca infera, 3-sperma, calycina.
CLASSIS XXIII. POLYGAMIA.
MONOECIA.
403.   ISCÆMUM. G   Gluma commnis coriaceaus, 2-flora, 2-valvis. Stam. 3. E   Gluma bivalvis. Styli 2. Sem. 1.
404.   ÆGILOPS. G   Gluma eadem. Gluma 2-valvis. Stamen 1. D   Gluma 3 s. 4-flora. Gluma valvis aristatis. Stam. 3. Styli 2. Sem. 1.
405.   APLUDA? D   Cal. gluma communis flosculo femineo nudo et masculis duobus corollatis. E   Cal. o. Cor. o. Filam. 6. Styl. 1. longissimus. Sem. 1. G   Cor. communis 2-valvis, 2-flor Stam. 3.
406.   CELTIS. D   Cal. 5-partitus. Cor. nulla. Stam. 5. Styli 2. Drupa. G   Cal. 6-partitus. Cor. nulla. Stam. 6.
407.   ACER. D   Cal. 5-fidus. Cor. 5-petala. Stam. 8. Styli 2. Caps. 2-cocca, alata. G   Cal. 5-fidus. Cor. 5-petala. Stam. 8.
408.   HYDRANGEA. D   Cal. parvus, 5-partitus. Cor. 5-petala. Stam. 10. Styli 2. Capsulæ 2-rostris, foramine inter cornua dehiscens (nec circumscissa). G   Cal. magnus, radians, 4-partitus. Cor. 4-pet. Stam. 8.
409.   MIMOSA. D   Recept. commune globos. Cal. nullus. Cor. 5-fida. Stam. 10. Pist. 1. Legumen. G   Cal. nullus. Cor. 5-fida. Stam. 10.
410.   ATRIPLEX. D   Cal. 5-phyllus. Cor. nulla. Stam. 5. Styl. 2-fid. Sem. 1. E   Cal. 2-phyllus. Cor. o. Styl. 2-fid. Sem. 1.
DIOECIA.
411.   PANAX. D   Umbel. Cal. 5-dent. Cor. 5-petala. Stam. 5. Styli 2. Bacc. 2-sperm. G   Umbell. Cal. integ. Cor. 5-petala. Stam. 5.
412.   DIOSPYROS. D   Cal. 4-fidus. Cor. 4-fida. Stam. 8. Styl. 4-fidus. Bacca 8-sperma. G   Cal. 4-fidus. Cor. 4-fida. Stam. 8.
413.   NYSSA. D   Cal. 5-partitus. Cor. nulla. Stam. 5. Pist. 1. Drupa infera. G   Cal. 5-partitus. Cor. nulla. Stam. 10.
414.   FRAXINUS. D   Cal. nullus. Cor. nulla. Stam. 2. Pist. 1. Sem. 1. E   Cal. o. Cor. o. Pist. 1. Sem. 1.
415.   GLEDITSIA. A   D   Cal. 4-fidus. Cor. 4-petala. Stam. 6. Pist. 1. Legumen. G   Cal. 3-phyll. Cor. 3-petala. Stam. 6. B   E   Cal. 5-phyll. Cor. 5-petala. Pist. 1.Legumen.
416.   HAMAMELIS. A   D   Cal. propr. 4-phyllus. Cor. 4-petala, longa. Stam. 4. Styl. 2. Nux 2-cornis. B   E   Cal. propr. 4-phyll. Cor. nulla. Styli 2. Nux 2-cornis. G   Cal. propr. 4-phyll. Cor. 4-petala longa. Stam. 4.
417.   RHUS. A   E   Cal. 5-partitus. Cor. 5-petala. Stig. 1--3-lobatum. Bacc. 1-sperm. G   Cal. 5-part. Cor. 5-pet. Stam. 5. B   E   Cal. 5-part. Cor. 5-pet. Stig. 1. Bacc. 1-sperma. C   G   Cal. 5-part. Cor. 5-pet. Stam. 5.
CLASSIS XXIV. CRYPTOGAMIA.
FILICES. * Fructificationes spicatæ
418.   EQUISETUM. Spica sparsa. Fructif. peltatæ, basi valvulatæ.
419.   OPHIOGLOSSUM. Spica articulata. Fructif. circumscissæ.
420.   OSMUNDA. Spica racemosa. Fructif. 2-valves.
* Fructificationes frondosæ in pagina inferiore.
421.   POLYPODIUM. Puncta disci distincta.
422.   ASPLENIUM. Lineæ disci subparallelæ variæ.
423.   BLECHNUM. Lineæ disci costæ utrinque adjacentes.
424.   PTERIS. Lineæ marginis ad peripheriam.
425.   ADIANTUM. Maculæ apicum margine reflexo obtectæ.
MUSCI. * Acalyptrati.
426.   LYCOPODIUM. Anthera 2-valvis, sessilis.
* Calyptrati monoclini.
427.   HYPNUM. Anth. pedunculo laterali e perichætio.
ALGÆ.
428.   LICHEN. Fr. receptaculo lævi nitido.
FUNGI. * Pileati.
429.   AGARICUS. Pileus subtus lamellosus.
430.   BOLETUS. Pileus subtus porosus.
431.   HYDNUM. Pileus subtus echinatus.
432.   PHALLUS. Pileus subtus lævis.
* Pileo distituti
433.   CLAVARIA. F. oblongus.
434.   LYCOPERDON. F. globosus.
435.   ANONYMOS. F. ovatus, undique echinatus.